Letras Web

De Mundi Statu

Corvus Corax

7 acessos

Mundus est in varium sepe variatus
Et a status ordine sui degradatus:
Ordo mundi penitus est inordinatus,
Mundus nomine tenus stat, sed est prostratus.

Sperabamus, quod adhuc quisquam remaneret,
Mundum qui precipitem dando sustineret,
Pleno cornu copie munera preberet,
Nomen largie, sed et rem, quod plus est, haberet.

Mundus ergo labitur, nullus hunc sustentat;
Currit, cadit, corruit, quis eum retentat,
Largitatis semitas nemo iam frequentat
Actus largi strenuos nemo representat

Hec dum nudo nudam se propter hoc iniungit,
Manu, lingua, labiis palpat, lingit, ungit;
At venus medullitus scalpit, prurit, pungit!

Top Letras de Corvus Corax

  1. O Varium Fortune
  2. Venus Vina Musica (tradução)
  3. Seikilos (tradução)
  4. Ergo Bibamus
  5. Mille Anni Passi Sunt
  6. Rustica Puella
  7. Estuans Intrinsecus
  8. Curritur
  9. Dulcissima
  10. Lingua Mendax