Letras Web

Estuans Intrinsecus

Corvus Corax

27 acessos

Estuans intrinsecus ira vehementi
In amareitudine loquor mee menti
Factus de materia levis elementi
Folio sum similis de qou ludunt venti

Res est arduissima vincere naturam,
In aspectu virginis mentem esse puram;
Iuvenes non possumus legem sequi duram
Leviumque corporum non habere curam

Tertio capitulo memro tabernam:
Illam nulla tempore sprevi neque spernam,
Donec sanctos angelos venientes cernam
Cantantes pro mortius "requiem eternam"
Meum es propositum in taberna mori
Ut sint vina proxima morientis ori
Tunc cantabunt letius angelorum chori:
"Sit Deus propitius huic potatori"



[Carmina Burana Nr. 191, 13. Jahrhundert]

Top Letras de Corvus Corax

  1. O Varium Fortune
  2. Venus Vina Musica (tradução)
  3. Seikilos (tradução)
  4. Ergo Bibamus
  5. Mille Anni Passi Sunt
  6. Rustica Puella
  7. Estuans Intrinsecus
  8. Curritur
  9. Dulcissima
  10. Lingua Mendax